ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio
tui
et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et
capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur
et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum
populi non auferetur ex urbe
et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas
sicut proeliatus est in die certaminis
et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui
est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex
media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi
valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius
ad meridiem
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur
vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a
facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus
Deus meus omnesque sancti cum eo
et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et
in tempore vesperae erit lux
et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem
medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare
novissimum in aestate et in hieme erunt
et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit
Dominus unus et erit nomen eius unum
et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle
Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in
loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque
ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia
regis
et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed
sedebit Hierusalem secura
et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae
pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque
stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in
foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo
in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et
adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius
super manum proximi sui
sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et
congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et
argentum et vestes multae satis
et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium
iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec
et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae
venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut
adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem
tabernaculorum
et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad
Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super
eos imber
quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit
nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes
gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
tabernaculorum
hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino
et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus
Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis
et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini
exercituum in die illo